Latin
SSACOBVS
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 62
Unproofread scanNot analysed yet
Item reducendae sunt &ad quartas, multiplica 12 per 4, fiunt 48: quae diuide per 16, prodeunt 3, numerator quartarum. Itaque valent ξ In reductione maiorum partium ad minores, quoties aliquid reliquum fuerit, id erit pars partis, habebitque prior fractio denomina tionem in recto casu à maiorum partium denomina tore qui diuisor fuerit: posteriorvero in casu obli quo à denominatore minorum. Vt, volo reducere 5 ad septimas: per 3 maiorum partium numeratorem multiplica 7 minorum partium denominatorem, fiunt 21, quae diuide per 5 maiorum par tium denominatorem, proueniunt τu, &5/, hoc est quatuor septimae &vna quinta vnius septimae. Itidem in reductione minorum partium ad maiores, fragmentum fragmenti sumet denominationem in casu recto à minoris fragmenti denominatore, per quem fit diuisio: alterum vero in obliquo à de nominatore maioris.