Latin
SSACOBVS
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 64
Unproofread scanNot analysed yet
Dic, 7 equi edunt 12 mensuras auenae, quot edent 14°fiunt 24: rursus 20 dies dant 24 mensuras, quot dabunt 15 dies? fiunt 18. Sicque non habet locum euersio regulae: quae vt locum habeat, sic potest fieri quaestio, Equi 7 edunt 12 mensuras auenae 20 diebus, quot diebus 14 equi edent 15 mensuras? Dic ergo, 7 equi dant20 dies, quot dies dant 14 equi? multiplica primum per secundum, fiunt 140: haec diuide per tertium, fiunt 10. Rursus 12 mensurae dant I0 dies, quot dant 15 mensurae? Vtere directa operandi forma, prouenient 12 dies. Dic. 19 diuidet 3600 &c. )Possumus etiam te statoris mentem sic interpretari, vt mater, filius, &filia semissem &tertiam partem duntaxat bo norum inter se diuidant, quae simul additae efficient 3000 aureos. Dic ergo, 19 diuidit; ooo, quantum accipiet 4, quantum G, &quantum 9? habebit fiRestabunt autem ex tota haereditate 6OO aurei inter caeteros haeredes, siqui sint, diuidendi.