# Arithmeticae practicae methodus facilis 66.5-8

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, 66.5 to 66.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/66.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/66.5

Rursus, numerus primi argenti, inuentus est i, per hunc multiplica & quae significant pretium primi argenti, proueniunt 1/2, Adde ergo cum 1, fiunt 7, hoc est 2 2 integra, quae est summa primum constituta. Cum tamen & per eandem fieri poßit) Per regulam falsi potest talis constitui figura. Multiplica 24 per I 13, proueniunt 32. Item 28 per 4, fiunt 112, à quibus aufer 32, errores enim sunt similes, restant 80: similiter aufer 1 5 à 4 manent 25. per haec diuide 80 proueniunt 30. sicut & per regulam proportionum. Dupla radicem inuentam, dein vnitatem adijce) Vnitatem, non quae notarum numerum, sed tantum primam notam augeat. Exemplum, Volo radicem huius numeri 1939. Ea est 44: & quia supersunt 3, duplo radicem, fiunt, 88: his addo Ifiunt 89: quibus suprascribo ternarium qui reliquus erat. dico ergo radicem 19 3 9 esse 4 4 1/ praecise. Astronomicis Compendium: Ac primò de earum vsu, serie ac denominatione. -ractiones Astronomicae, quas vulgò Physicas vocant ad motus caelestes seu circulares suppu tandos potißimum spectant. Circulus 12 signis constat, Signu 30 gradib. Gradus Gominutis, Minutum 60 secundis, Secundum6O tertijs, Tertium 6o quartis: & sic continuè pergendo per sexagenarium decrementum quoad placuerit: etsi hanc progres sionem vix aut nunquàm vsque ad decima supputationum vsus admittat. Quemadmodum in vulgaribus calculis, praecipuè attenditur denarius numerus, sic in fractionibus Astronomicis sexagenarius, vtpote omnium numerorum qui intrae centum sunt aptißimus ad diuisionem recipiendam. Habet enim partes duas, tres, quatuor, quinque, sex, decem, duodecim, quindecim, viginti, triginta. Vnde quanuis signa communia 30 tantum gra dibus constent, tamen ad commodiorem motuum et tabularum supputationem, Astronomi ex duobus Signis communibus vnum maius Signum efficiunt, sicvt Signum 6o gradus contineat, & totus circu lus sex duntaxat Signis compleatur: 6O signa vnum Secundum maius efficiunt: 6O Secunda vnum Tertium: 6oTertia vnum Quartum: & sic seriatim ac sursum eundo per continuum augmentum sexagenarij numeri. Sed huiusmodi consecutiones quae signa transscendunt, quaeque impropriè fractiones nuncupantur, rarißimè cadunt in vsum. Itaque signa communia in maiora conuertenda sunt priusquam Additionem, Subtractionem, & reliquas operationes Astronomicas aggrediare.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
