Latin
66.9 to 66.12
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 66.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Scio aliorum rationem esse diuersam in statuendis denominatoribus maiorum fractionum, qui huic speciei quam nos hic Secundorum nomine appellamus, Frimorum denominationem tribuunt: &quae Tertia dicimus, Se cunda vocant. Nos verò par esse duximus gradus in medio collocari, quorum denominatio per o signi ficatur, minutorum per I, secundorum per 2 &c. Sic Signorum denominationem voluimus per Irepraesen tari, deinde proximè maioris fractionis per T, pro ximè item maioris per 3 &c. quasi sic stet formulae series. q, 3, 2, 1, O, 1, 2. 3. 4. &c. Hoc est Quarta (scilicet maiora) Tertia, Secunda, Signa, Gradus, Minuta, Secunda, Tertia, Quarta. Nemo igitur eo nomine offendi debet, quum disciplinae ipsius norma nullo pacto peruertatur: quinetiam canones Multiplicationis &Diuisionis hac ratione longè faciliores ac generaliores redduntur. Sicut in fractionibus vulgaribus duo sunt numeri, nempe numerator &denominator, ita &in Astronomicis: Sed vsus inualuit vt hîc numerator inferiori denominator superiori parte ponatur, contrà quàm in fractionibus vulgaribus. Quoniam fractiones Astronomicae aliae ex alijs conflantur &dependent, fit vt vna quaepiam minor denominatio sine aliarum praecedentium annotatione non ponatur. Vt si 12 minuta &20 se cunda velim designare, ea sic exprimam. S. c. g. 0. m. 12. 2. 20. Item 3 signa cum 25 minutis. Additio. Sicut in additione integrorum simplices notae i simplicibus, denae denis, ac centenae centenis directè subscribuntur: ita in additione fractionum Astronomicarum signa signis, gradus gradibus, minuta minutis: &in summa quaelibet fractio, sui generis fractioni subijci debet. Cuiuscunque generis fractio non excedit 59: quoties enim 6O attingit: ad anteriorem ordinem pertinet. Vt, non rectè annotabis, 25 gradus cum 76 minutis: sed 26 gradus cum 16 minutis. Praxis. Signa communia ad signa maiora reducito, vt 3 monuimus, deinde quodlibet genus fractionis suo loco disponito, sic vt eadem denominatio eidem denominationi supposita sit. Et initium faciens à dextro &vltimo loco, adde inuicem quascunque sub eodem titulo repereris, eásque sub transuersa linea reponito, quemadmodum in integrorum additione fieri solet, &sub proprio titulo: sicque per ordinem singulorum locorum seu titulorum numeros simul addere non desines, donec omnes ad vltimum absolueris.