Latin
SSACOBVS
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 68
Unproofread scanNot analysed yet
Si fractiones subtrahendae non superent eas à quibus fit subtractio, potestate aut numero, facilis est operatio: nihil enim differt ab integrorum sub ductione. Vt si auferenda sint signa 2, gradus 7, minuta 12, secunda 25, &tertia 26, à signis 3, gradibus 10, minutis 17, secundis 45 &tertijs 54, sic stabit formula. Si verò numerus subducendus alicuius generis superet numerum eiusdem generis vnde fit subductio, mutuare Ià propinquiori nota superioris ordinis, quae praesentis generis SO vnitates repraesentabit, ea 6o adiunge numero à quo sit subductio, à collecto aufer subducendum numerum. Quòd si propinquior illa nota superioris ordinis non sit significatiua, sed O, mutuare ab eius sinistro elemento. Quod si etiam nullum sit, accipe ab vlteriori fractionis genere. Deinde facta subductione, pro ijs 6o adde I sequenti elemento proximi generis subtrahendorum, productum aufer à superiori simili modo. Exemplum, Subtrahenda sunt signa 2, gradus 22, minuta 45, secunda 4 4 &tertia 5 9, à signis 4, gradibus O, minutis 40, secundis 46 &tertijs 37. Primùm quoniam 9 à 7 non possunt auferri, aufer à 17, supersunt 8, quae scribe sub transuersa linea sub titulo tertiorum, &pro 10 adde i sequenti elemento, fiunt 6, quae quum neque possint auferri à 3, mutuare 1 à proximo genere secundorum, quae 6 denas tertiorum repraesentabit, sic vt cum 3 fiant 9, è quibus retine G, supersunt 3, quae scribe sub titulo tertiorum: ac pro 6 ad proximam notam secundorum adde 1, fiunt 5, quae aufer à 6, restat I, quam scribe sub secundorum titulo. Deinde 4 aufer à 5, restat I, eam subnota post priorem. Tum sequentis ordinis proximo elemento adde I, fiunt G: quae quoniam à o non potes auferre, aufer à 10, restant 4, quae scribe sub minutorum titulo, &proximo quaternario adde I, fiunt 5, quae quum à 4 auferre non poßis, mutuare I à proximo genere. Vbi quia nihil reperitur, mutuare ab vlteriori genere (signorum scilicet) quae vnitas cum 6 denas minutorum valeat, cum A faciet 10, à quibus aufer 5, restant 5 ea subscribe.