# Arithmeticae practicae methodus facilis 69

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, SSACOBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/69

Po stea ad proximam notam auferendi numeri, videlicet graduum, adde I, fiunt 3, quae aufer à 10, restant 7, haec subscribe, & adde Ibinario sequenti, fiunt 3: quae quoniam non possunt auferri à loco vbi nihil est, mutuare rursus Ia proximo genere, signorum, quae faciet G denas graduum, à quibus ablatis 3, restant 3. Vltimò peruenis ad signorum titulum, vbi reperis 2, quibus adde I, fiunt 3, quae aufer à 4, restat I, estque operatio absoluta. Sequitur formula. In Tabularum calculis aliquando contingit vt fractiones tum potestate tum numero maiores à paucioribus & minoribus sint auferendae. Vbi integrum circulum, hoc est, 6 signa mutuari oportet, vt vides in hac positione. Haec autem reijciuntur in additione. digit S AAAS Multiplicatio. Fractionum Astronomicarum Multiplicatio & Diuisio tribus modis absoluuntur: Primo per!. reductionem ad minimum genus: Altero per Tabulam tabularum ad omnes supprutationes inseruientem: Tertio per tabulas sinuum. Hîc duntaxat primum modum attingemus, tum quòd pagina mi nor est quàm quae tabulas capere poßit: tum etiam quòd nihil promiserimus aut instituerimus aliud quàm compendiosè docere. Porrò, Multiplicatio per tabulam proportionum etsi facilis ac expedita sit, diuisio tamen per ipsam non minus est taediosa (eae plerunque occurrunt operationes) quam per reductionem ad minimum genus. Quantum igitur ad Multiplicationem atti 2. net, summa artis est: Adde inuicem denominatores, prouenit denominator quaesitus: numeratores verò multiplicantur inter se non aliter quam integra. Vt si multiplicentur secunda 5 per quar ta 7, adde zad 4, fiunt G denominator: deinde duc 5 in 7, fiunt 35 numerator. Quo in loco rursus mo nendum est, signa per I, gradus per O, minuta etiam per I denominari: signis vero secunda maio ra ascendendo continenter succedere. multiplicatione prouenientem. De multiplicatio ne vnius fractionis in vnam haec sufficiant. Contingit autem plerunque vt plures fra 4 ctionum species etiam per plures sint multiplicandae.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
