# Arithmeticae practicae methodus facilis 70

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, SSACOBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/70

Hic itaque reductione opus est, hoc pacto: Singula fractionum genera quae tum in multiplicandis tum in multiplicantibus sunt, reduc ad vltimum & minimum genus in vtrisque contentum: producta quae vtrinque exurgunt, multiplica inuicem: Summa denominationem sortietur quae ex horum duorum multiplicatione coalescere solet. Postea ex diuisione ipsius summae per 6O, scies quid quantumque cuiuslibet generis in ipsa contineatur, vt infra docebimus. Reductio ad minimum genus fit multiplicando numeratorem maximi generis per 60: productum rursus per 60: sicque continuanda producti cuiusque multiplicatio per 6o vsque ad vltimum & minimum genus. Quod vt facilius fiat, subijciam Multiplicationis & Diuisionis per 60 compendium. Numerum multiplicandum duc in 6, producto adde O. Vt si velis ducere 115 in 60, duc 115in 6, fiunt 690, his adde O, exeunt 6900. Simili ratione diuides per 6O, intersecando primam notam numeri diuidendi, per virgulam, ac caeteras notas diuidendo per 6: siquid hinc superfuerit, annectes notae intersectae, id erit totius diuisionis superfluum. Vt si velis diuidere 265 per GO, segrega 5 per virgulam hoc pacto, 2615. Postea diuide 26 per 6, prodeunt 4, supersunt 2, quibus annecte 5: exurgunt itaque 4 ex diuisione 265 per 60, & restant 25. Praxis. Ducenda sunt minuta 16, secunda 25, & tertia 36 in secunda I0, tertia 15 & quarta 20. Quoniam igitur minimum multiplicandarum fra ctionum genus, est tertiorum, quaelibet fractio ad tertia reducenda est hoc pacto: Duc 16 minuta in 60, fiunt 960 secunda: his iunge 25, fiunt 985 secunda: haec quoque duc in 60, fiunt 59100 ter tia, quibus adde 36 fiunt omninò 59136 tertia: quae serua donec eadem via fractiones multiplicantes reduxeris.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
