# Arithmeticae practicae methodus facilis 73

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, SSACOBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/73
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/73

natorem eiusdem: productum erit proximae deno minationis ab integris ipsas minutias praeeuntibus. Vt in suscepto exemplo fractio annexa, fuit : Duc 2620 in 60, fiunt 157200: haec diui de per 3080, fiunt 51 (minuta scilicet, proxima denominatio à gradibus) & 120 5666 vnius minuti. Cuius fractionis aestimationem simili via inquirere posses. Verum quoniam hic error sensum effugit, in hoc & similibus potes tutò consistere. De inuenienda radice quadrata in fractionibus Astronomicis. Artificium inueniendae radicis quadratae in fra ctionibus Astronomicis est, vt accipias denomitoris dimidium, relinquetur denominator radicis: numeratoris verò radicem inuestiga sicut integrorum. Vt radix ? est in. Nam dimidium deno minatoris est I, numeratoris radix 4. Item radix 3e est? Oportet itaque denominatorem esse eius modi vt in dimidium secari poßit. Vt si velis radicem tertiorum 15, haec prius reducenda sunt ad 900 quarta, quorum radix est 3. Item quaerenda est radix gradus I, minutorum 20, secundorum II, tertiorum 25, & quartorum 21, omnes hae fra ctiones ad quarta reductae exurgunt in 17969121 quarta: horum radix quadrata est 4239, quorum denominatio à secundis est accipienda, vtpote dimidium ex 4. Habes operationem hic appositam. PRIMA

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
