Latin
75.5 to 75.7
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 75.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vt, Aureus numerus Anni 1545 est 7 per Canonem praecedentem, quae ducta in II producunt 77: haec diuide per 30, supersunt 17, numerus Epactae huius anni. Hi duo numeri non à capite anni Romani, sed à Martio initium habent, eorumque vsus est in reperiendis Coniunctionibus &Oppositionibus medijs luminarium, quas mox explicabimus: sed prius pauca quaedam ad hoc pertinentia praemittemus. Sol singulis annis totum circulum Zodiaci 6 lustrat. Zodiacus in 12 signa diuiditur, quorum ordo est, Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Vir go, Libra, Sorpio, Sagittarius, Capricornus, Aquarius, Pisces: quorum vnumquodque 30 gradibus constat. Sol singulis mensibus vnum Signum percurrit, singulis diebus gradum: Non tamen vt mensium initium Signorum initio respondeat: sed diuersitas haec est. Die 12 Ianuarij Sol ingreditur Aquarium, 12 Februarij Pisces, 12 Martij Arietem, 12 Aprilis Taurum: sicque continuo ac recto ordine. Eorum inter se oppositio à septimo quoque sumitur. Aries opponitur Librae, Taurus Scorpioni, Gemini Sagittario, Cancer Capricorno, Leo Aquario, Virgo Piscibus. Quadratus aspectus in quarto quoqude signo est: Aries quadrato aspectu intuetur Canerum, Taurus Leonem, Gemini Virginem, &sic de reliquis. Ex hoc locus Solis inuentu facillimus, singulis diebus singulos gradus tribuendo. Coniunctio Lunae cum Sole vulgo Nouilunium appellatur, Oppositio ipsius ad Solem, Plenilunium. Quadraturae intermediae, hoc est trium Signorum interuallum, significant medietates ipsius incrementi siue decrementi. Hae verò sic reperiuntur: Numero Epactae reperto per quinti numeri doctrinam, adde numerum Calendarum, quae à men se Martio fluxerunt: productum aufer à go, quod remanet indicat diem quo futura est Coniunctio: Die vero post decimaquinta erit Oppositio.