# Arithmeticae practicae methodus facilis 76

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/76

Exemplum, Volo scire quota die mensis Julij hoc an no 1545 sit futura Coniunctio. Epacta suprà inuenta est 17 eodem anno: huic adde 5, numerum sci licet Calendarum, quae à Martio praeteriere: fiunt 22, quae aufer à 30, restant 8. Erit ergo illo mense Coniunctio octaua die. Iam adde 15 ad 8 exurgunt 23. Die ergo 23 erit Oppositio. Quòd si pro ductum sit minus quam 15, ipsum aufer à 15, quod rema net est dies Oppositionis. Si excedat 30, aufer à 45. quod remanet itidem est dies Opposit. Exemplum, vo lo Oppositionem quae fuit mense Aprilis 1539. Numerus Epactae illius anni fuit I1, per 5: his adde 2 pro Calendis quae praeterierunt à Martio, fiunt 13: haec aufer 215, manent 2. fuit ergo Oppositio die secunda illius mensis. Item volo Oppo sitionem quae futura est mense Octobri Anno 1546. Numerus Epactae erit 28, quibus additis 8, numero scilicet Calendarum à Martio, fiunt 36. Haec aufer à 45, manent 5. Erit itaque Oppo sit. nona die Octobris illo anno. Hoc ideò addendum fuit quòd saepe fit vt Oppositio alicuius men sis praeueniat Coniunctionem eiusdem. Adie Oppo sitionis ablatis diebus 15 habebitur dies praecedentis Coniunctionis. Vt si die nona Octob. sit futura Oppositio, praecedet Coniunctio die 24. Se ptemb. Habita Coniunctione & Opposit. habebimus quadraturas addendo vel auferendo 7 dies. Hinc elicitur locus Lunae in Zodiaco. Primûm considera locum Solis ad diem susceptum: postea vide vtrum praecesserit Coniunctio an Oppositio, & quot dies hinc elapsi sint. Hos dies multiplica per Aproductum partire per 9: numerus partitionis indicabit Signa & partes signorum: vt pote per integra intelligitur numerus Signorum, numerator vero fractionis annexae indicabit gradus triplicatos. Ea signa & gradus adde ad locum Solis semper, productum exit locus Lunae si praecesserit Coniunctio: Si vero praecesserit Oppositio, erit locus oppositus Zodiaci. Exemplum, Volo scire locum Lunae 18 Iulij 1545, Coniunctio per 7 erit 8 die: superatio dierum est 10: haec duc in 4, fiunt 40: quae diuide per 9, exurgunt 4 3 hoc est quatuor Signe & 12 gradus. Nam pro qualibet nona tres &adus sumendi sunt. Haec adde ad locum Solis qui per prraecedentia erit in 7. gradu Leonis. Erit ergo Lunae locus circa Io gra dum Scorpij, quum praecesserit Coniunctio. Rursus volb locum Lunae die 17 Octob. 1546. Oppositio erit die 9 eiusdem: superatio est 8 dierum: quos multiplica per A, fiunt 32, diuide per 9, pro deunt 3 1/hoc est tria signa et 15 gradus. Adde ad locum Solis, qui erit in G gradu Scorp. exibit 21 gradus Aquarij: Cuius loco accipies 21 gradum Leonis signi scilicet oppositi, quia praecesserat Op positio. Nequis tamen nimia securitate fallatur, quaecunque hic dicta sunt, de medijs Coniunctionibus & Oppositionibus dicta intelligat, de ijs scilicet quae proximè accedunt ad veras, quae in Ephemeridum libris reperiuntur. Possunt enim à veris differre 23horarum spatio, atque eo amplius.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
