Latin
TERTIA
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 77
Unproofread scanNot analysed yet
Idem &de locis ipsis intelligas. Horum cognitto vt non omnino certa ac exacta fit, certè pulchra &iucun da est, nallis ad hoc Tabulis necessarijs: maximè vero quòd per medias Coniunctiones atque Opposi tiones potius quam per veras metiamur festorum mo bilium cur sum hoc qui sequitur modo. Per Canones superiores habeas Coniunctionem in mense Februario anni propositi, &vide in quam ceciderit diem, &proxima dies Martis erit Carnis priuium Romanum. Quòd fidie Martis fuerit Contun ctio, omnino ad diem sequentem Martis differtur: Dominica proxima erit Quadragesima: Post sex hebdo madas erit Pascha. Exemplum. Cquam unctio in mense Feb. 1545 erit die 12 por doctrinam praecedentem. Dies autem 12 erit dies Iouis. Erit itaque die 17 Carnispriuium &Quadragesima 22 eiusdem. Pascha 6 hebdomadis, hoc est quadragesima secunda pòst die quae cadet in 5 Aprilis. Additis quinque hebdo madis hoc est 35 diebus ad diem Paschae habetur dies Rogationum. Erunt ergo die 10 Maij, quibus additis 4 diebus, erit Ascensio Domini. Hinc ad Pentecosten sunt I0 dies, eritque 24 eiusdem mensis. Festum Trinitatis die septima a Pentecoste, eritque die vltima Maij. Festum corporis Christi est die quarta à Trinitate. Aduentus domini semper est Dominica quarta ante Natalis festum. Vnde si Na talis sit die Dominica, celebrabitur Aduentus die 27 Nouembris, eritque à Natali remotißimus. Eius tempus maximum est dierum 28, minimum 21. Interuallum est spatium Matalis festo ad Dominicam in quae cantatur, Esto mihi: Ea est quae proximè antecedit Carnispriuium Romanum. Septuagesima est tertia Dominica ante Quadragesimam. Vnde cum Anno 1545 posuerimus Quadrage. 22 Feb. fuit Septua gesima die prima eiusdem. Superest vt de Cyclo So lari &Cyclo Indictionis dicamus. Cum addideris 9 ad annum Christi oblatum, &10 productum diuiseris per 28, quod ex diuisione restabit, erit numerus Cycli Solaris. Exemplum. Quaeritur numerus Cycli solaris Anni 1545: His adde 9, fiunt 1554, Diuide per 28, supersunt 14 nume rus quaesitus. Numersqem vero diuisionis 55 ostendit reuolutiones huius Cyli elapsas à Christo nato. Per hunc numerum habetur dies anni prima. Nam si fuerit 28 sine O, dies prima Anni occurret die Dominica: si I, die Lunae: si 2, die Mercu rij ratione anni intercalaris: si 3, die Iouis: si 4. Die Veneris &c. Exemplum: Quum Anno 1545 numerus Cicli Solaris sit 14, &singulis annis vnitate crescat, fuit ergo anno 1532, 1, &prima dies anni Lunae: 1533, Mercurij propter bissextum: 1534, Iouis. 1535, Veneris: 1536, Sabbati. Rursus 1537, Lunae, quum praecesserit bissextus: Et eadem ra tione 1541 Die Sabbati: Erit itaque annus 1545 Die Iouis. Ex hoc in promptu est litera Dominica lis. Nam quum diem anni primam habuerimus (cuius litera semper est A) computatis diebus &literis, illa statim suoque ordine occurret. Vt, quum Anni 1545 dies prima sit Iouis, &sit A, erit dies Veneris B, Sabbati C, &Dominica D. Numerus Indictionis hac ratione reperitur. Annis Christi adde 3, productum diuide per 15: