# Arithmeticae practicae methodus facilis ii

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/ii

Soli homini numerare datum est, hanc indidit artem
Cum prima nobis relligione Deus,
Qua ceu matrę sata est, quae diuidit omnia punctis:
Semen ab his artes omne duabus habent.
Has igitur merito geminas Plato credidit alas,
Quae nostros animos ardua ad astra vehant.
Illa viam ingenias meditando munit ad artes,
Per quas maiestas conspicienda Dei est.
Communem vitae parit haec ciuilis ad vsum,
Organa mechanica quaeque regenda manu.
Quare, qua poteris duce, posteriore potiri,
Frisius hic monstrat Gemma prioris iter.
Qui nescit numeros, numerandi aut respuit artem,
Eloquio vt careat dignus & ille fuit.
ALBERTVS.
Hic numeris constat rerum pulcherrimus ordo:
Quem nisi per numeros cernere nemo potest.
Si iuuat ergo vices naturae noscere miras,
Prima sit haec numeros discere cura tibi.

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
