# Arithmeticae practicae methodus facilis iii

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/iii

ORNATISSIMO VIRO AC MERITO VENERANDO PAtri D. Gulielmo Rhetio, apud D. Michaelem Antuerpiae Priori dignißimo &c. Gemma Frisius S. D. P. Mnes qui hac tempestate elucubrationum suarum fructu aliquo Reipub. prodesse volunt, mi Pheti ornatißime, id mihi polliceri videntur, imò praestare meritò debent vti omnino aliquid in lucem proferant, quod maiores nostros effugerit, aut minimum inuenta eorum superet, ac quodammodo emendet. Me verò si quispiam rogitet, cur post tot ferè myriades auctorum, qui de Arithmeticis rebus scripserunt, iam tandem actum agere, Penelopesque telam retexere aggrediar: huic candide in hunc modum re sponsum volo, Quum sua quodque tempus proferat ingenia, multum sanè inter se distantia: neque id solum diuerso temporis tractu eueniat, sed vno eodemque die comperias mille hominum mores & diuersa iudicia, fit hinc vt quantumuis va rij de eadem re auctores ab alijs atque alijs co

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
