# Arithmeticae practicae methodus facilis iv

Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis, EPISJOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rainer-gemma-frisius/arithmeticae-practicae-methodus-facilis/iv

EPISJOLA lantur & expetantur, quia certe (vt ille cecinit) ἐ δʼ ἔτόρον μὲν ἔδωκε πατὴρ, ἕτερον δʼ ἀεενθυσεις. Proinde & nos amicorum precibus compulsi sumus Arithmetices aliquam compen diariam rationem ac facilem, quam nescio quo argumento nos efficere posse collegerunt, in lucem euulgare. Non quòd nostra haec meliora iudicemus ijs, quae à varijs ante nos tradita sunt, verum quòd ipsis magis arriserint, quam ea quae saepe inter docendum percurrere soleo, quorum alia obscuriora visa sunt, nonnulla nimium Laconice dicta: illa contrà prolixitatis accusanda. Quum igitur multis argumentis exploratum habeam, me in tuorum numero amicorum non posteriori abs te loco habitum fuisse semper, egoque te vicißim ab ea vsque consuetudine, quam Ma theseos mutua inter nos collatio primum peperit, vnice amauerim ac coluerim, tuque adeo huiusce editionis incitator & auctor fueris inter alios praecipuus, praeter decorum duxi, & ab officio alienum, tantilla in re abs te potißimum atque alijs amicis conatum meum desyderari. Qui qualiscunque est, merito tibi dedicandus videtur, qui harum rerum adeo non es ignarus, vt secundum tibi cognouerim ἐν τοῖς Μαθηματικοις in his nostris finibus neminem, vt interim taceam linguarum meliorum, sacrarumque literarum peritiam. Quae omnia ad miraculum vsque summis non solum laboribus, verum etiam cum bonae valetudinis non parua iactura consecutus es. Accipe igitur pro tuo in nos fauore haec quamuis exigua, ac remißis interim grauioribus curis, ne tertio nos aduersa valetudine oppressus inuisas, haec leuiora perlege, corrige, ac pro censoris officio omna immuta. Quod reliquum est, fac vt rectius valetudinem tuam cures, meque vt soles amare non desinas. Vale Louanij, quinto Calend. Ianuarij. PRACTICAE METHODVS FA

---

Rainer Gemma Frisius (with Jacques Peletier), Arithmeticae practicae methodus facilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticae_practicae_methodus_facilis.
