Latin
CILIS PER GEMMAM FRISIVM
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis vi
Unproofread scanNot analysed yet
CILIS PER GEMMAM FRISIVM, Medicum ac Mathematicum, in quatuor partes diuisa. PRIMA PARS De speciebus Arithmetices. VMERARE estcu iusuis propositi numeri valorem exprimere, atque etiam quencunque datum numerum, suis characteribus adsignare. Duo igitur sunt praecipua, per quae cum numeratio, tum reliquae deinceps species perficiuntur, characteres, siue elementa, &eorum loca. ELEMENTA sunt decem, quorum nouem significatiua, vnum non significatiuum, quod, ob receptam consuetudinem, CYPHRAM deinceps appellabimus: scribiturque vt litera, o, vel circulus. Significatiua sunt, duo, tria, quatuor, quinque, vnum, nouem.