Latin
SACRA, 42. [ Vot. 17] Ad Dei Matrem, quae in aditu Floridianae domus colitur
Rajmund Kunić, Epigrammata 1.42
Unproofread scanNot analysed yet
Arcto hic in spatio deprensus torva minantis
Saeva bovis timui cornua Cunichius;
Atque tuo, Virgo, coleris quae proxima, casum
Effugi duri funeris auxilio.
Gratus ob hoc memori fateor; testorque tabella,
Quod spiro et vivo, munus id esse tuum.