Latin · Elegiac couplet
VOTIVA, 15. Pro Pio Sexto votum post quinquennium imperii sui peractum
Rajmund Kunić, Epigrammata 2.15
Unproofread scanNot analysed yet
Vota pii solvunt vates, quinquenne peregit
Sospes et incolumis quod Pius imperium,
Cui non quinque annos, at saecula quinque peracta
Esse putat, quisquis tot benefacta videt;
Tam vastas operum moles, mirandaque rerum,
Quae vincunt quodvis carmen et ingenium;
Atque suis per se, vatum nihil indiga, ab ortu
Solis ad occasum clara micant radiis.
Vatibus hoc superest unum, tam magna gerenti
A superis annos poscere Nestoreos.