Latin
VOTIVA, 17. [ = Sac. 42] Ad Dei Matrem, quae in aditu Floridianae domus colitur
Rajmund Kunić, Epigrammata 2.17
Unproofread scanNot analysed yet
Arcto hic in spatio deprensus torva minantis
Saeva bovis timui cornua Cunichius;
Atque tuo, Virgo, coleris quae proxima, casum
Effugi duri funeris, auxilio.
Gratus ob hoc memori fateor, testorque tabella;
Quod spiro et vivo, munus id esse tuum.