Latin · Elegiac couplet
MORALIA, 103. Ad Postumum, querentem se contemni
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.103
Unproofread scanNot analysed yet
A me, saepe doles, fieri te, Postume, parvi;
At tu da, magni, Postume, quod faciam.
Nil me divitiae, nil forma et robore praestans
Corpus, nil magni vis movet ingenii,
Degener et proavum narras quod gesta tuorum,
Atque tumes vanos turgidus ob titulos.
Una movet virtus, pretium facit una virorum;
Qui caret hac, is mi dicitur esse nihil.