Latin
MORALIA, 116. Ad Franciscum Galliae regem, amplectentem Leonardum Vincium animam agentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.116
Unproofread scanNot analysed yet
Amplexu petis, heu, morientem, cui nihil isto,
Francisce, amplexu vilius esse potest.
Quod regi carus vixit, fuit utile; regi
Quod carus moritur, nil habet id pretii.
Nempe illuc properat, nulla est ubi gratia regum,
Nec regi distat sutor et agricola.