Latin · Elegiac couplet
MORALIA, 126. De Quinto in Pollae vultu optimum ingenium ac mores vidente
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.126
Unproofread scanNot analysed yet
In Pollae vultu Quintus mira omnia, praestans
Ingenium, mores et videt aureolos.
Sed videt in caro quod vultu stultus amator,
Vanam ultra speciem, res docet, esse nihil.
Ille malus certe primum ut deferbuit ardor,
Et verum coepit mens bona dispicere,
Ipse sibi dicit moestus: quae mira videbam
Nunc ubi sunt? Vidi somnia falsa vigil.