# Epigrammata 3.126

Rajmund Kunić, Epigrammata, MORALIA, 126. De Quinto in Pollae vultu optimum ingenium ac mores vidente. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/3.126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/3.126

In Pollae vultu Quintus mira omnia, praestans
Ingenium, mores et videt aureolos.
Sed videt in caro quod vultu stultus amator,
Vanam ultra speciem, res docet, esse nihil.
Ille malus certe primum ut deferbuit ardor,
Et verum coepit mens bona dispicere,
Ipse sibi dicit moestus: quae mira videbam
Nunc ubi sunt? Vidi somnia falsa vigil.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
