Latin
MORALIA, 135. Ad Gelliam muliebrem mollitiam causantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.135
Unproofread scanNot analysed yet
Foemineum nil posse genus pervincere duri
Dicis; dic potuis, Gellia, velle nihil.
Naturam falso culpas; te, Gellia, culpa,
Quae tam naturae segniter obsequeris.
Prona fertur aqua lembus tibi, sponte remittis
Languida quod lento brachia remigio.
Fac nervos ratio contendat et exerat ipsam
Se virtus; durum quidlibet efficies.