# Epigrammata 3.159

Rajmund Kunić, Epigrammata, MORALIA, 159. Ad Postumum. De Gellia, dexteram ab osculo retrahente. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/3.159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/3.159

Oscula, quae dextrae perfert impacta, protervi
Et juvenis patitur foemina pulchra manum,
Praetexit morem, plerumque at servit amori
Ipsa suo tacitae conscia nequitiae.
Id verbis negat usque suis, at mente fatetur
Plurima more isto facta puella nocens.
Ergo manum retrahit quod Gellia, Postume, laudo;
Non laudo, si quae, Postume, non retrahunt.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
