Latin
MORALIA, 164. Ad Antigenem, de multiplici artium studio
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.164
Unproofread scanNot analysed yet
Orator, medicus, pictor simul omnia mire
Vis fieri; fies at nihil, Antigene,
Et foedam referes, insomnia Graja, Chimaeram,
Fingi quae potuit, vivere non potuit.
Esto unus: pugnat naturae, quisquis ineptus
In se vult formas jungere dissimiles.