Latin
MORALIA, 167. Ad Eunum, hominem flagitiosum, sibi nequaquam displicentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.167
Unproofread scanNot analysed yet
Ludis, amas cura vacuus; jucunda voluptas
Et mentem et sensus vindicat, Eune, tuos.
Heu miser es, miserum nec sentis te tamen esse,
Quod duplo est miserum scilicet esse magis.
O utinam noris qui sis, doleasque; salutis
Nulla super spes est, ni tibi displiceas.
Ut miser es, miserum ni te sentire, tuamque
Flere vicem curis ni lacer incipias!