Latin · Elegiac couplet
MORALIA, 173. De fallaci hujus vitae conditione (fragmentum)
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.173
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo deficimus; celeri sors omnia cursu
Versat et incerto labitur usque pede.
Ite, leves animi, vanis confidite rebus,
Atque ampla instabili ponite regna solo.
Cujus erunt tanto constructa Palatia cultu?
Quid juvat ingentes aedificare domos?
Non bene vos nostis miserae fallacia vitae?
Quo ruitis? Vel quo vos rapit iste furor?
Non ita odoriferis languescunt lilia in hortis,
Non rosa procumbit deficiente die etc. etc.