Latin
MORALIA, 176. Ad Fabullum, quidquid velit, se assequi praedicantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.176
Unproofread scanNot analysed yet
Quae volo cuncta, inquis, prorsum assequor. Ergo, Fabulle,
Si bona sunt, quae vis, gratulor ex animo;
Sin mala sunt, doleo tum quod vis ista, Fabulle,
Numine tam laevo quod miser assequeris.