Latin
MORALIA, 215. [214.] Ad Meniscum immeritis omnia donantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.215
Unproofread scanNot analysed yet
Perdere te credis, quae donas, cuncta, Menisce,
Et perdis; donas cuncta etenim immeritis.
Quod si promeritis donares, nulla profecto
Tempus in omne foret res tibi salva magis.