Latin
MORALIA, 249. [248.] Fortuna non laedit virum
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.249
Unproofread scanNot analysed yet
Nil fortuna virum laedit: quocumque cadat res,
Immotus firmo stat tamen ille gradu.
Fors varie circum ludit: dat, detrahit, extra
Quae sunt; prorsum intus, quod fuit, ipse manet;
Seque sua involvens penitus virtute, ruat si
Orbis, in extremo non pavet exitio.