Latin · Elegiac couplet
MORALIA, 256. [255.] Ad Pollam, qua arte possit tenere virum
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.256
Unproofread scanNot analysed yet
Arte virum quaeris, qua possis, Polla, tenere.
Polla, tuum si non duxeris esse virum,
Nec fidas nimium vinclo secura jugali,
Nec solam credas omnia posse fidem.
Sed velut externum quae vafra illexit amantem,
Illigat usque novis, quam potis, illecebris;
Sic tu aliquid semper facias, dicasve, tuus vir
Ut magis atque magis gestiat esse tuus.