Latin
MORALIA, 26. Ad Postumum, divitias optantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.26
Unproofread scanNot analysed yet
Esse cupis dives, sanus magis esse labora;
Obsunt vesano, Postume, divitiae.
Nitens divitiis miserum se denique perdit,
Conficit atque suo quae struit exitio.
Quaeque sibi dixit falso bona, re docet ipsa,
Tandem prave uso magna fuisse mala.