Latin
MORALIA, 301. [300.] Haud frustra benefacta cadunt
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.301
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia sunt ingrata, usquam non redditur ulla
aequa meis, inquis, gratia promeritis.
Perge tamen, factisque bonus, dictisque juvato
Quos potes; haud frustra nam benefacta cadunt.
Multa homines pensant. Nullum non pensat, ab alto
Res hominum cunctas qui videt axe, Deus.