# Epigrammata 3.327

Rajmund Kunić, Epigrammata, MORALIA, 327. Beatum esse, qui sua sorte contentus vivat. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/3.327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/3.327

Quinte, doles, tibi quod contingit parva supellex,
Macraque jejuni jugera pauca soli,
Et, quae vix possint ventos arcere nivales,
Jam prope lapsurae vilia tecta domus.
Haec tu, Quinte, doles: doleo magis ipse, quod aequa
Mente cares, tibi quod re minor est animus.
Crede mihi, satis est dives, satis ille beatus,
Cui satis est parvo sub Lare quidquid habet.
Cerne, bonus vivat quam laeta mente Nearchus,
Ad sua dum niveas pascua ducit oves …

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
