Latin · Elegiac couplet
MORALIA, 42. Ad Postumum, curari quae negligenda, negligi quae curanda sunt
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.42
Unproofread scanNot analysed yet
Quae raptim fugiunt, curamus, Postume; in omni
Quae mansura aevo sunt bona, negligimus.
Felices juvat esse, viam dum carpimus, at sors,
Excipiet quae nos postmodo, pro nihilo est:
Nimirum stulti solo rerum omnia sensu
Metimur, brutae non secus ac pecudes.
Quod praesens non est, prorsum nihil esse videtur,
Nec subit, heu, praesens jam fore perpetuo.