# Epigrammata 3.42

Rajmund Kunić, Epigrammata, MORALIA, 42. Ad Postumum, curari quae negligenda, negligi quae curanda sunt. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/3.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/3.42

Quae raptim fugiunt, curamus, Postume; in omni
Quae mansura aevo sunt bona, negligimus.
Felices juvat esse, viam dum carpimus, at sors,
Excipiet quae nos postmodo, pro nihilo est:
Nimirum stulti solo rerum omnia sensu
Metimur, brutae non secus ac pecudes.
Quod praesens non est, prorsum nihil esse videtur,
Nec subit, heu, praesens jam fore perpetuo.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
