Latin
MORALIA, 66. Ad Polam, de adversa fama vitanda
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.66
Unproofread scanNot analysed yet
Ut reor, es; verum non est satis esse pudicam,
Quod non es, vulgo si videare tamen.
Non res una etenim, mens et tibi conscia probri,
Foemineum perdit fama sed ipsa decus.
Turpis et est, patitur quae turpis, Polla, videri
Sit licet eximia Penelopaea fide.