Latin
MORALIA, 75. Ad hominem cupiditate incitatum
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.75
Unproofread scanNot analysed yet
Quo ruis in praeceps furiata mente? Libido
Quo rapit atque Dei, atque tui haud memorem?
Quin vires contra contendis? Quin tibi coeli,
Quae nihil haud potis est vincere, poscis opem?
Posce, adhibe vires; jamjam prope naufraga puppis
Sirenum horrendos effugiet scopulos.