Latin
MORALIA, 84. Ad Levinum, laudantem praeposteram patriae suae lenitatem
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.84
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc patriam laudare audes, Levine, quod illa
Haud plectit, si quis dogmata prava serat?
Quid, si quis, vitae noceant quae, dira venena
Misceat? Idne etiam negligitis facinus?
Corporis an vobis res magnaque dignaque cura,
Res nihili mentis creditur esse salus?