Latin
MORALIA, 86. Ad Levinum inanem esse doctrinam sine moribus
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.86
Unproofread scanNot analysed yet
Multa legis, melior nec fis, Levine, medullas
Urit adhuc geminis dirus amor facibus.
Ira furens tumido fervet sub pectore, gliscit
Nullis laeta satis plausibus ambitio.
Quo vigiles abeunt curae? Quo tanta supellex
Doctrinae, frustra quam tibi, stulte, paras?
Ni purgent animum, quae discimus, otia praestat
Laeta sequi et nullo scire labore nihil.