Latin · Elegiac couplet
MORALIA, 92. Ad Aulum, a vero desciscentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.92
Unproofread scanNot analysed yet
Quod semel est verum, verum non desinit, Aule,
Esse unquam, incertas non subit, Aule, vices.
Vertuntur mores hominum, rerumque, videtur
Longe alius, versis moribus, esse color.
Utque oculus videt arquati flava omnia, stulti
Mens vitio sic res inficit usque suo:
Ipse sibi foede varians ,variare putat res,
Atque, prius verum quod fuit, esse negat.
Aule, tuos mores componat denique virtus:
Quod verum est, verum jam tibi semper erit.