Latin · Elegiac couplet
ENCOMIASTICA, 104. [102.] De Victoria Odescalchia, ejusque gnata Flaminia
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.104
Unproofread scanNot analysed yet
Totque ac tam raris gnatam Victoria praestet,
Flaminia an matrem dotibus, ambigitur.
Hoc omnes inter sed plane constat, utraque
Esse nihil toto cultius et melius
Foemineo in coetu, nec pol fore, ni dea summis
Huc aliqua e coeli sedibus adveniat.
Jure igitur matremque olim tam laeta recepit
Nympharum sacras Parrhasidum in tabulas,
Et nata in tabulas quod nunc dat nomen easdem,
Parrhasii nec pars abnuit esse chori,
Exultat, partumque sibi testatur honorem
Et plausu et laetis cantibus Arcadia.