Latin · Elegiac couplet
ENCOMIASTICA, 134. [132.] Ad Homerum, de ejus carminibus
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.134
Unproofread scanNot analysed yet
Te multi caecum perhibent, sed carmen, Homere,
Illi quod perhibent, id negat hercle tuum.
Te te ipsum et clamat nil non vidisse prius quam
Nostris, quae cantas, subjiceres oculis.
Tot variam rerum speciem, formasque, colores
Et pingi a caeco qui putat omnigenos,
Dum te oculis caecum frustra contendere pergit,
Dumtaxat caecum se probat esse animo.