# Epigrammata 4.140

Rajmund Kunić, Epigrammata, ENCOMIASTICA, 140. [138.] Ad Raymundum Cunichium Petri Rossii responsum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/4.140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/4.140

Nulla solet vox grata magis, nullumque acroama,
Quam sua laus nostris auribus accidere,
Quod si a laudata veniant praeconia lingua,
Tum vero optatum nil magis esse potest.
Munere, mi Raymunde, tuo contingit utrumque,
Nec tamen his capior dulcibus illecebris;
Nam me animus nimis ipse sui sibi conscius urget,
Atque his indignum laudibus increpitat.
Quare age verte alio laudes et quidquid in illo
Peccavi scripto, simplice voce mone.
Tu censor mihi, tu judex, tuque esto magister,
Quando te talem Roma diserta probat.
Discipulorum unum e numero me finge tuorum,
aevo jam quamvis ingenioque senem.
Emerita Ascraeo nempe etsi barbita trunco
Suspendi, facies, doctior ut moriar.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
