Latin
ENCOMIASTICA, 171. [169.] Ad nobilem adolescentem Pisanum
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.171
Unproofread scanNot analysed yet
Tam juvenem ad tantos quod patria tollit honores,
Pisane, id pulchrum quis neget esse tibi?
Pulchrius at multo est quae defert, omnia credit
Nondum etiam meritis quod satis aequa tuis.