Latin · Elegiac couplet
ENCOMIASTICA, 199. [197.] Ad comitem Victorium Alferium, de ejus tragoediis
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.199
Unproofread scanNot analysed yet
Apta parum soeclo molli sunt fortia, dictat
Quae tibi, Victori, carmina Melpomene.
Incipe, quod pronum est, enervi natus in aevo
Enerves tandem scribere versiculos,
Degener ac tragicos jam dudum oblita cothurnos
Tota tibi palmam deferet Ausonia.
Palladiis Vates ridetur dignus Athenis,
Regnat ubi, mentes mollit et usque Venus.