Latin · Elegiac couplet
ENCOMIASTICA, 206. [204.] Ad eumdem, de ejus Saule inter Arcadas lecto
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.206
Unproofread scanNot analysed yet
Cissidae audivi Furias, regnumque supremo,
Et caput ipse suum cum daret exitio.
Audivi, atque tuo perculsus carmine, tota
Mente animi ac totis artubus intremui.
Horrebantque comae, pallorque infecerat ora;
Plaudebant alii, mutus ego attonito
Adstabam similis, Victori magne, putavi
Nec dici, dictum quod fuit, at fieri.