Latin · Elegiac couplet
ENCOMIASTICA, 239. [237.] De Roscia, quae moechum vim afferentem confodit
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.239
Unproofread scanNot analysed yet
Vi foeda instantem confodit Roscia moechum,
Invicta et probrum reppulit omne manu.
Casta eadem et fortis, digna et quam Roma magistram
Officii nuptis omnibus esse velit,
Atque foro in celebri, saxove, aut aere, decorum
Exemplar sanctae stare pudicitiae,
Testari et nostro quo nil corruptius aevo est,
Foemineum ex aliqua parte manere decus.