Latin
ENCOMIASTICA, 248. [246.] Ad puellam laudabiliter festivam
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.248
Unproofread scanNot analysed yet
Quod laeto exhilaras, Aegle, sermone sodales,
Quidquid id est, laudis non reor eximiae.
Eximiae hoc laudis reor, Aegle, laeta sodales
Exhilarans frugi, quod tamen esse facis;
Inque joco morem prodens veneranda severum,
Exemplo, virtus quam sit amanda, doces.