Latin · Elegiac couplet
ENCOMIASTICA, 256. [254.] Ad Petrum Pizzellium, de hymno Sancti Petri, quem Stayus scripsit, …
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.256
Unproofread scanNot analysed yet
Quam res, verba, modi constant! Quam quidque cohaeret,
Ac verae ad leges nectitur harmoniae!
Stayus aptavit rebus verba omnia; verbis
Omnes aptasti tu bene, Petre, modos.
Ergo quod canitur non solas influit aures,
Dulci sed mentes commovet illecebra,
Clavigerum et coeli dum laudant carmina, miro
Interea nostrum pectus amore calet:
Nec solum audimus fundi, sed fundimus ipsi
Certatim auditas corde silente preces.